Hľadaný výraz: Lk 24,36-43; Jn 20,19-23, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
36 Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “ Pax vobis! ”. 37 Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. 38 Et dixit eis: “ Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra? 39 Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ”. 40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. 41 Adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: “ Habetis hic aliquid, quod manducetur? ”. 42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi. 43 Et sumens, coram eis manducavit.

19 Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “ Pax vobis! ”. 20 Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. 21 Dixit ergo eis iterum: “ Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ”. 22 Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: “ Accipite Spiritum Sanctum. 23 Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ”.

1

mail   print   facebook   twitter